Latin
front.1.4 to front.1.5
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis front.1.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
in labore pertinacior, in remissione diligentior, et cautior? Quod si Socraticus ille Xenophon iterum reviviscat, Cyro Persarum Rege praeterito, te unum sibi deliget, ad cuius exemplum perfecti Regis, atque omnibus numeris absoluti simulacrum effingat: quippe cum in te unum confluant omnia, quae ille in suo Cyro non tam cernebat, quam optabat: ut pote qui in eo celebrando ad votum potius quam historiam, orationem accommodarit. Quod tuus iste in Italiam ad ventus maxime declaravit: ubi tria, nulla posteritate obliteranda, peregisti. Primo fama illa, quae passim invaluerat, tuo iussu, atque Imperio, Urbem romam esse direptam, et ruinis deformatam, penitus est exstincta: cum plane declaraveris, te nihil pluris facere, quam Sedis Apostelicae decus, et dignitatem. Deinde cum rumor increbuisset, te paratum advenire: ut universam Italiam martis vi, et armorum terrore compleres, ultro pacem non minus salutarem, quam insperatam omnibus obtulisti, ardentissimasque bellorum faces, praeter omnem omnium opinionem subito extinxisti: plus nimirum laudis ex Italia pacata, quam domita, et evicta reportaturus. Postremo, si qui prius in te animo fuerant alieno, pietate, modestia, mansuetudine ita omnes in tui admirationem attraxisti, ut te velut numen decaelo missum, non minus colant, quam vereantur. Atque utinam tantum in me esset vel ingenii, vel eloquentiae, ut haec, non dico augere, sed vel satis digne attingere possem: ut si mea quantulacumque industria tibi et maioribus tuis aliquando usui fuit, hac ingravescente aetate, in tuarum laudum, rerumque non minus sapienter quam fortiter et fortunate gestarum, commemoratione acquiescerem. Hactenus tamen nihil neque agendo, neque scribendo praetermisi, quod ad hominis tibi deditissimi, atque obsequentissimi officium pertineret. Et hoc ipso tempore, quo una cum Clemente VII. Pon. Max. qui non minus re, quam nomine, CHRISTI veram, et expressam refert imaginem, ea consulis et moliris, quae ad Christianam Rem pub.