Latin
ACTUS PRIMUS., SCENA PRIMA. Christus. Andreas.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
A'Patre descendens caelesti primitus,
Implere legem veni, non dissolvere.
Lex per patrem Moisem data
est, sed veritas
Per me redemptorem mundi, atque filium
Dei: sedere qui facit me à dextera,
Donec scabellum ponat hostes sub pedes
Meos. Ego ille sum sacerdos maximus,
Qui se daturus hostiam sanctissimam,
Et innocens mundi tollam peccamina.
Verus Deus, verus sed interim sum homo:
Frigus pati, gaudere, flere saepius
Soleo. vicissim sum memor officii mei,
Quo liberos reddam peccatores mihi.
O'Israel, quoties volui mihi filios
Tuos sub alas congregare diligens:
Sed noluisti, negligis periculo
Tuo, vocasti me, praesentem respuis:
Quid amplius faciam tibi? vitam meam,
Animam quoque dabo pro te, modo vivas mihi.
Pastor bonus sum, te probe custodiam,
Si verba saltem audiveris, quae dixero.
Attende, dum potes: lucet lux unica,
Nunc ambula, densissimas tenebras fuge:
Quod si facis, semper salvus futurus es.
Non omnis ille qui dicet, Domine, Domine,
Intrabit in regnum Dei: sed qui facit
Patris voluntatem mei, qui dirigit
Caelos, vagamque terram, et quicquid est ibi.
Praesentis agite paenitentiam status,
Bipennis arboris radices percutit:
Et ventilabrum sub Dei positum manu est.
Quare moneo, dum tempus est, addiscite
Nunc ambulare prudenter, ne vos malus
Tentator oscitantes praesens opprimat.
Namque is vigilat, et quaeritat quem devoret.
Contra meum est, vos omnes salvos reddere,
Sultis meae voluntati acquiescere.
Iugum meum leve est, et onus suavius:
Qui me sequi cupit, meam tollat crucem.
Petite, dabo vobis, quod postulabitis:
Pulsate fortiter fores, illas statim
Suis videbitis solutas clausulis.
Nam si quis intrabit per alium quempiam
Aedes meas, fur ille et latro dicitur.
Domine Deus, frater venit. Chr. Video.
Andr. Quid est?