Latin
ACTUS PRIMUS., SCENA II. Petrus. Christus. Andreas.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Domine vocasti nos, vide relinquimus
Omnia, parentes, atque amicos proximos,
Et te sequemur quo voles, Domine Deus.
Quicumque nomine meo aliquid reliquerit,
Et gratia Dei mundo renuntiat,
Is centuplum recepturus cum foenore.
Igitur bene facitis. Pet. Nec facti paenitet.
Quid est fideli suavius? iocundius?
Quid utile magis? quam sentire de Deo
Suo bene, meditarierque sedulo
Quod sit homo nil perse, quam pulvis et levis
Ventus. Venite sequimini, ac audite me.
Accedat indignus, fiet dignissimus:
Accedat insuper malus, fiet bonus:
Parvus veniat, imperfectus saltem petat,
Perfectus ipse reddetur nulla mora.
Ego vivus ille sum fons: qui modo sitit
Veniat, bibat, saturabitur. Quis me potest
Mortalium exhaurire, quaeso, perpetim?
Qui morbidus valde est, à me sanabitur.
Qui tristis est, is consolabitur probe.
Si quaeritis vel divitias, en sumite
Quas ego dabo aeternas, gratis quidem omnibus.
Promissioni non meae deero, modo
Impleta sit mandatorum observantia.
Quod est, rogo, mandatum Christe maximum?
Ut diligas Deum tuum pro viribus:
Et proximum tuum, sicut te ipsum cupis.
Sic quisquis hic legitime certaverit,
Feret coronam gloriose apud Deum.
Vocare iustos non veni, sed qui male
Habent, sibique nesciunt medicarier.
Quis te satis laudabit omnipotens Deus?
Vivam tibi, moriar tibi, me suscipe.
Tu Petrus es, vocaberis semper Petrus,
In hanc petram aedificabo Ecclesiam meam:
Quicquid super terram ligaveris, manet
Ligatum: et omne quod solves, solutum erit
Apud Deum in caelis: tibi claves dabo.
Hominum eritis piscatores in posterum,
Me sequimini. quid amplius fieri velim,
Posthac docebo vos. Restat negotii
Multum, patris voluntatem explebo mei.