Latin
ACTUS SECUNdus., SCENA II. Petrus. Andreas., lines 1.4.2.53-1.4.2.85
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.4.2.53-85
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi me animus fallit, prophetae perdocent,
Et ipse saepius nobis eiusmodi
Futura dicit. Iam Davidis audies
Praenuntium. notarunt hoc multi boni.
Manus meas foderunt (inquit) et pedes,
Et ossa mea dinumeraverunt omnia.
Hieremiam legisti, dicentem tibi:
Mittemus in panem eius lignum protinus.
Dei virum Zachariam non intelligis?
Quando inquit exclamans, repletus spiritu,
Quae sunt graves in medio manuum dicite,
Plagae? Quid hoc tibi videtur optime
Frater? Quid Esaias dicat, percipe:
Corpus meum percutientibus ego dedi.
Figura passionis Isaac erat.
Rexque Moabitarum, qui morte filii
Cives suos captivos reddit liberos.
Serpens loco deserti pendens aeneus
Quid signat? in figura facta haec omnia.
O' frater, exspecta, videbis plurima,
Quae modo tibi valebo numquam dicere,
Nec illa satis intelligo, rudis nimis.
Sequere tamen, sequere Christum verum Deum.
Sequar, nec unquam terga cupio vertere.
Sed quid moramur conducere operarios
In vineam Domini, sicut praeceperit?
Quisquis potest, laboret in die, ne eum
Nox opprimat. Nescimus qua Dominus Deus
Hora veniat, et exigat rerum omnium
Rationem in hac praesenti vinea sua.
Ite, moneo, sacrum dat Christus praemium.
Quin et patres nostri laborarunt diu:
Quanto magis iuvenes laborare addecet.