Latin
ACTUS SECUNdus., SCENA III. Abdon. Hiram. Rodochus., lines 1.4.3.1-1.4.3.46
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.4.3.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Lucescit, huc prodire per forum lubet,
Si forte quis labores conducat meos.
Quoniam meo sudore panem quaerito.
Salvus sies. Quid cum ligone tam cito?
Rogas? necessitas est ingens vinculum.
Quare ne quid somno plus nimis indulgeam,
Et negligentia indigeat uxor mea,
Media frequenter surgo nocte, faciam opus:
Nequeo famem tamen quandoque pellere,
Cum vix parare panem liberis licet,
Expertus ipse saepius quid sit fames.
Proinde antequam se firmet, aut vires paret,
Sedanda paucis est, si non multo potest.
Natura siquidem contenta est paucissimis.
Recte philosopharis, crumena quia vales
Tibi: quid autem de me fiat cogita,
Qui coniugem solus tribus cum liberis
Alo manu. si nil defit, superest nihil.
Vobis graves gazae sunt, auri copia:
Et quicquid usquam terrarum est, vobis paret.
Vobis datur census certo sub tempore:
Labore nullo repletis vestra horrea.
Quis influentis dona fortunae abnuit?
Nemo. nec ipse facerem, si me modo bona
Fortuna tangeret: sed errat impiae.
Satiaberis, ne metue. Abd. Credo firmiter
Si non in hac vita, post fiet id tamen.
Hir. Vale. Abd. Domine me commendo, tibi serviam.
Abiit: rogasse vellem mutuum. Sed hinc
Vicinus advenit meus. Quo nunc abis?
Nusquam. Sepultum me vicine mi velim,
Quam tam diu frustra labores ferre tot.
Nam vix cibum miser meis manibus paro.
Vestitus ubi? profecto taedet vivere.
Vide quam inique comparatum siet, ut hi
Qui nunc minus bonorum habent, frequentius
Et semper aliis ditioribus dare
Coguntur, interim genium fraudant suum:
Numquam satis quod comedant, servant sibi.
De me tibi (miseret) quid dicam plurima.
Substantiam cum dote coniugis meam,
Rei familiaris dudum cura abstulit.
Quare beatis utpote excussi bonis,
Quae nulla reddunt posthac unquam tempora,
Maesti tenebris egimus vitam diu,
Et forsan hinc acturi in omne saeculum.