Latin
OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA II. Iamnis, Laban.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si me quis ex iussu domini quaesiverit,
Dic praesto me domi sub crastinum fore, et
Lectum esse dudum quantum numum debeo.
Nunc amplius spectare non vacat mihi,
Qui iam domi frustra totum sedi diem.
Sed ecce conservus, quem quaesivi, venit.
Num'nam quod olim credidi, secum feret?
Nihil video, nisi quod in sinu est manus.
En accipe hoc argenti, quicquid est tibi,
Quod erit apud me reliquum pauxillulum,
Id proximo dissolvam tibi die quoque.
Accipio, et habeo gratiam dedisse te
Hoc, quia necessitas urget gravissima.
Sed quid adeo tristis praeter solitum? quid est?
Ab nescis in quo res meae statu sient,
Quanto in periculo. Iam. Quid istud est?
Lab. Scies,
Modo ut tacere possis. Iam. Abeas insciens,
Ego tibi in pecunia non ambigo
Habere saepius fidem, tu mihi tamen
Verere verba credere? ubi lucri quid est,
Te fallere? Lab. Ergo ausculta. Iam. Operam dico hanc tibi.
Non te fugit, dominum dixisse proxime,
Se velle cum seruis rationem ponere.
Quod si fit, ipse pereo funditus miser.
In eius aere sum, nec unde solvere
Queam, invenio: salus mea ancipiti in loco est.
Quid amplius dicam? numquam solvendo sum.
Licet timore debiti prorsus vacem,
Videamque iam nil tale, sum infelix tamen,
Quod liberis meis panem laboribus
Gravissimis vix comparo, reliquum nihil
Manet: tamen me consolatur unice,
Quod dicitur vulgo vetus diverbium,
Felix is est (aiunt) qui debet nemini.
Tu porro despondere animum noli, quia
Dominus misericors est, supplex eius pete
Clementiam: crede mihi invenies gratiam.
Quin debiti tam magni terminos pete.
Hem debiti à me dura supplicia exiget,
Quae poena maneat memet, hanc certus scio.
Imo ominare melius, mores ingeni
Domini probe novi: quid est multis opus?
Quae posse fieri non putas, fieri tamen
Videbis: ignavos metus fac nescias.
Posthac scio incolumem satis me nunc fore,
Hoc si malum devito. namque in posterum
Cavebo, si servari modo contingeret.
Fiet. Vide me, polliceor istud tibi.
Hem reddidisti animum: mihi fugit metus.
Istud placet, laudabis consilium meum.