Latin
OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA III. Christus: Caleph, Dathan, Levi, Pharisaei: Petrus, Ioannes, lines 2.5.3.1-2.5.3.48
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.5.3.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Quid me? quid est, quod me iam dudum quaeritis?
Quare tuos pateris discipulos transgredi,
Id quod patres nostri ratum esse sanxerint.
Quoniam manus non abluunt suas, cibum
Si quando sumunt: nobis id respondeas.
Quod si videntur vobis discipuli mei
Peccare tantopere in leges vestrum patrum,
Dicite mihi nunc, quantopere delinquitis
Vos? qui Dei leges prae vestris temnitis.
Proinde si me interrogatis de meis,
Multo magis ius à vobis perquirere
Erit mihi de his, quae cultum cernunt Dei.
Nescitis esse dictum vobis omnibus,
Honore summo patrem matremque affice:
Et qui patri, aut matri suae maledixerit,
Is morte moriatur. Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit patri aut matri suae,
Si quando munus offero in templum, pater,
Tibi puta datum, aut tibi mater mea:
Nam maximo quod offero patri Deo,
Non tam meo dabo, quam vestro nomine.
Et hoc nihil minus vobis doni datur,
Quam si istud in vestrum privatum commodum
Versum fuisset, aut necessitatibus
Vitae datum: vos etiam mecum habebitis
Commune praemium, quod exspecto à Deo.
At interim nec patrem, nec matrem suam
Honorat, aut necessitate subvenit
Illis, ut exigit lex ipsa tradita
Vobis: Honorabis parentes omnibus
Diebus, ut sis longaevus terram super.
Nostis? Quid hoc? an'ne etiam vos negabitis,
Hoc esse vestris olim dictum patribus?
Quod porro spectat, ut laves manus tuas,
Prius cibum quam sumpseris, non à Deo
Vestro quidem, meoque caelesti patre
Dictum est, nec ipse vult adeo observarier,
Sed ab hominibus, humanis traditionibus,
Vobis sacrae rei loco dictum fuit.
Hoc ergo pacto lex divina solvitur,
Dum vestra pertinaces observabitis.
Hypocritae, non'ne Esaias protulit
Verbum, sacro repletus olim spiritu:
Populus mihi (inquit) appropinquat, qui suo
Honorat ore me, labiis me praedicat,
Cor autem eorum longe â me est. Discernite,
Utrum videtur mandatum praestantius,
Id quod Deus sancivit, vel vestri patres?