Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Venti omnes natura quidem refrigerant &humectant, verum ex regionum &locorum situ, per quae ad regiones quasque obveniunt, inter se differunt, &frigidiores, calidiores, humidiores, sicciores, morbosiores, &salubriores existunt. Hordeum naturâ quidem frigidum &siccum. Inest &quiddam quod purger, ex palearum succo. Lac ovillum alvum sistit, caprinum verò magis alvum subducit, bubulum minus, equinum &asininum per alvum magis demittitur. Triticum hordeo valentius est, &magis nutrit, minus autem alvum subducit, tum ipsum, tum succus. Panis ex farina integra nec excussa, siccat &alvum subducit, purus vero, plus quidem nutrit, minùs autem alvum dejicit. Ex panibus autem fermentatus quidem levis est, &per alvum secedit. At non fermentatus, minus quidem alvum dejicit, plus verò nutrit. Fabae alimentum quoddam alvum sistens &flatuosum exhibent, pisa minus quidem inflant, magis alvum dejiciunt. Cicer album alvum &urinam movet, &nutrit. Lentes aestuosae sunt, &turbant, &neque alvum dejiciunt, neque sistunt. Lini semen in cibo sumptum alvum sistit, &aliquantulum refrigerat.