Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 118
Unproofread scanNot analysed yet
Carnes bubulae validae sunt, &alvum sistunt, nec facilè in ventriculis concoquuntur, quoniam crassi &multi Sanguinis est hoc animal. Caprinae carnes his leviores sunt, &magis alvum dejiciunt. Suillae his quidem magis corpus roborant, &abunde alvum dejiciunt. Agninae ovillis sunt leviores, &haedinae caprinis, quia exangues magis &humidae. Vitulinae carnes ad bubulas eodem se habent modo: At porcellorum carnes suillis sunt graviores. Hoc enim animal naturâ carnosum &exangue, quamdiu tenellum est, superabundantem habet humiditatem. Sylvestris suis caro siccat, robur affert, &alvum dejicit; Cervi verò, siccat &minus alvum dejicit, magis autem urinam provocat. Leporina sicca est, &alvum moratur, urinam tamen quodammodo ciet. Omnia ferè volucrum genera quadrupedibus sicciora existunt; nam quae vesicam non habent, neque urinam reddunt, neque salivam fundunt prorsus sicca sunt. Palumbis caro siccissima, deinde columbae, 3. loco perdicis &galli, ac turturis, anseris verò maximè humida. Anatis carnes, &reliquarum avium quae in paludibus, aut aquis degunt, omnes humidae existunt. Ex piscibus leves sunt saxatiles ferè omnes, velut turdus, gobio. Vinum calidum &siccum, habet &purgans quiddam à materiâ. Vina nigra &austera sicciora sunt, neque per alvum secedunt, neque urinam movent, sed corporis humiditatem absumendo, siccant &caliditatem inferunt. Dulcia nigra humidiora sunt, calefaciunt autem &inflant dant, cum humiditatem inducunt. Alba verò &austera calefaciunt, magis autem urinam movent, quam alvum dejiciunt. Vina recentia alvum magis movent, quod musto sint propiora, &nutriunt, item odora magis quam inodora ejusdem etatis, quia facilius concoquuntur, &crassa quam tenuia. At tenuia dulcia, urinam magis &alvum movent, corpusque humectant, &Sanguinem inbecillum reddunt, cum adversarium corpori Sanguinem augeant. Mustum flatum movet, &subducit, turbationemque in ventre, suo fervore excitat, alvumque dejicit.