Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 119
Unproofread scanNot analysed yet
Vina acida refrigerant, extenuant &humectant. Sapa calefacit, humectat &subducit. Allium calidum, urinam &alvum movet, oculis minimè bonum. Nasturtium calidum est, &carnem liquefacit, pituitam albam sistit, proindèque stranguriam infert. Sinapi calidum est, &alvum dejicit, sed &hoc urinae difficultatem parit. Apium urinam magis quam alvum movet, radices etiam magis quam ipsum, alvum movent. Ruta urinam magis quam alvum movet, &praepota adversus venena valet. Asparagus siccus est &alvum sistit. Salvia sicca est &alvum sistit. Solanum refrigerat, &in somnis, veneris ludibria prohibet. Mentha calefacit &urinam ciet, vomitionemque sistit, ac si quis eam saepè comedat, ejus genitale semen ita colliquefacit, ut effluat, &arrigere prohibet, corpusque imbecillum reddit. Brassica calefacit, per alvum secedit, &biliosa educit. Betae succus quidem alvum dejicit, olus autem ipsum cibo sumptum, sistit. Radices verò alvum magis movent. Rapum aestuosum est, humectat autem, &corpus conturbat, non tamen per alvum secedit, ve rum urinae difficultatem adfert. Mora calefaciunt &humectant, per alvumque secedunt. Pyra matura alvum dejiciunt, cruda verò sistunt. Veneris usus extenuat, humectat &calefacit. Alvum coactam vomitio solvit, &plus aequo fluidam sistit, illam quidem humectando, hanc vero siccando. Otium humectat &corpus imbecillum reddit. Quiescens enim animus, corporis humidum mulmè absumit: labor siccat, corpusque validum efficit.