Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 123
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem hi, pleuritis, peripneumonia, phrenitis lethargus, febris ardens, &quicunque alii morbi ad hos consequuntur, quorum febres omninò continuae interficiunt. Eadem omnia videntur plebeis dicere Medici tum meliores, tum deteriores. Ptisana rectè videtur omnibus frumentaceis eduliis praeferri in morbis acutis, eosque qui eam praetulerunt laudo. Nam &lentorem habet laevem, continuum &suavem, ac lubricum, mediocriter humeleentem, sitim minimè inferentem, &si quid elui indiget, probè abluentem, neque adstringit, neque malam turbationem adfert, neque in ventre intumescit, nempe inter coquendum quoad maximè fieri potuit, intumuit. Si lateris dolore continuo, neque ad calida fomenta remittente, sputoque minimè prodeunte, verum citra concoctionem, extremè glutinoso reddito, nisi quis dolorem, vel ventre emollito, vel secta vena solverit, aut utrum horum conducere videbitur, exhibuerit, prisanam autem ita affectis dederit, praecipites eos in mortem adducit. Has igitur ob causas, aliasque hujusmodi, qui tota utuntur prisana 7.