Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 124
Unproofread scanNot analysed yet
die, aut citius, moriuntur, alii quidem mente perculsi, alii verò ab orthepuxia stertore suffocatiLateris dolorem sive per exordia, sive postea incidat, fomentis calidis tentare dissolvere, absurdum non est. Quorum quidem optimum est, aqua calida, in utre vel vesica, vase aeneo, aut testaceo adhibita. Verum molle quippiam lateri, quo lenior fotus fiat, supponere oportet; utiliter admovetur spongia mollis &magna ex aqua calida expressa, fomentumque linteo involvendum, ut longiore tempore sufficiat &perduret. Hordeum item &eruum, in aceto ita temperato, ut paulo acidius sit, quam quis bibere queat, macerata &fervefacta, sacculis consuta apponere oportet; furfuresque eodem modo. Ad siccum autem fomentum, sales &milium torrefactum in sacculis laneis, maximè accommodantur. Quod si ad calida fomenta dolor non remittat, non multo tempore calefacere convenit, quod id pulmonem exsiccet, &pus intrà thoracem colligat. Venae sectio non aeque dolorem solvit, nisi dolor ad jugulum pertingat; tunc ex interna cubiti vena, quam citissimè copiosum Sanguinem detrahere convenit, eo usque dum multo rubicundior, aut pro puro &rubro, lividus effluat. Utrumque enim usu venit. Si verò eas, quae sunt sub septo transverso, partes dolor affligat, nullamque ad jugulum de se significationem praebeat, alvum veratro nigro, aut peplio emollire oportet. Ptisanam quidem, ubi epotum est medicamentum, insuper sorbendam statim dare oportet, neque admodum minore quam consuetum est quantitate. Sed rationi consentaneum est, media in purgatione, sorbitionem non exhibere. Multo gravius ferunt insuetam cibi abstinentiam, qui parte superiore ventris sunt biliosi. (πiκρόχολοι τὰ ἄνω.) Maximae mutationes morbos potissimum pariunt. Non ita peritos Medicos video, ut virium inre firmitates in morbis dignoscant, quae vel ex vasorum inanitione perficiuntur, vel ob aliud quoddam irritamentum, quaeque ob dolorem &morbi vehementiam, quamvis haec cognita aut ignorata salutem aut mortem afferunt.