Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 126
Unproofread scanNot analysed yet
Si cui Sanguinem detrahere confert, alvum firmam reddere oportet. Potionem hydrope laboranti ita concinnabis, si cantharidum trium, ablato cujusque capite, pedibus &alis, corpora, in tribus aquae cyathis contrita, exhibueris. Ubi verò ex epoto Medicamento laborarit, calida perfundatur, ex oleo tamen prius inunctus, jejunus bibat, edatque panes calidos ex oleo. Ora venarum in ano Sanguinem fundere solita, haemorrhoidas vocant) intruso in acum quam crassissimo &maximo lanae succidae filo, deligabis. Securior enim evadit haec curatio. Deinde compressas Medicamento putrefacies, neque perfundes donec deciderint, unamque perpetuò relinques. De Locis in Homine. Περὶ τόπων τῶν κατὰ ἄνθρωπον. Uicunque à venis morbus oritur, is levior est, quam qui à nervis diffluit enim una cum humore in venis contento, neque quiescit. Ars Medica ut citò addiscatur fieri nequit, proptereà quod in ea firma aliqua doctrina tradi non potest. Qui artis Medicae cognitionem habet, is minimum ex Fortuna pendet, sed &citra fortunam &cum fortuna, rectè eam administrabit. Firma enim est ars tota Medica, ejusque praeceptiones ex quibus constat, pulcherrimae, fortuna minimum indigere videntur. Si in medullam fluxio contingat, tabes occulta ac inconspicua oboritur. Cum ambo latera dolent, peripneumonia est, cum alterum tantum pleuritis.