Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 127
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO QUINTA. Continens Θεραπου τικὰ. De Morbis, Lib. 1. Περὶ νούσων. α. Ui de morborum curatione, tum scitè interrogare, tum ad quaesita respondere volet, &commode objecta refutare, haec secum reputare convenit. Primum quidem ex quibus morbi omnibus hominibus oriuntur: Deinde verò, qui morbi, cum necessarias causas habent, aut longi sunt, aut breves, aut lethales, aut minimè lethales, num pars aliqua corporis mutila reddatur, nec ne. Et qui ubi exorti sunt, eventa habent dubia, aut mala, aut bona, &ex quibus in quosnam transitiones fiant, quaeque Medicis, in aegrorum curatione prosperè succedunt, &quae aegrotantibus in morbis mala aut bona contingunt, quaeque intempestivè dicuntur, aut fiunt à Medico erga aegrum, aut ab aegro erga Medicum, quae etiam in arte exactè fiunt, aut dicuntur, &quae in eâ recta vel non recta, &c.