Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 129
Unproofread scanNot analysed yet
Temporis autem progressu, exasperatur pulmo, &intus exulceratur à pituita inhaerente ac putrescente, pondusque in pectore, &dolocolorem acutum ante &retro exhibet, corpus velementer incalescit, &pulmo à calore trahit ad de pituitam ex toto corpore, &maximè à capite: Caput verò calefactum ex corpore, &hanc pucrescentem subcrassam expuit. Quanto enim longius tempus processerit, tanto sincerum magis pus expuit, &febres acutiores fiunt, tussisque crebra &vehemens, inaedia vexat, &tandem alvus infernè turbatur. Cum eò pervenit, perit. Cerebri sphacelismus, seu corruptio. Si cereorum corruptum fuerit, dolor ex capite spinam occupat, &ad cor animi deliquium procedit, &sudor est, &somni expers est, &ex naribus Sanguis fluit; saepe etiam Sanguinem vomit; non audit, &derepentè privatur vote. De Morbis Liber 2. Περὶ νουσων. β. Uod si in cerebrò venae superevomuerint (superevomunt autem ubi bilis &pituita venas subierit) caput dolor, tenebricosa vertigo, &gravitas occupat. Dolor quidem, ex Sanguinis nimiâ caliditate, vertigo verò tenebricosa cum Sanguis conferta copia ad faciem processerit; gravitas autem cum Sanguis turbidior &morbosior, in capite majore sit copia, quam intrinsecus. Aures etiam sonitum percipiunt, &nihil audiunt. Et si manus, caput, aut alia corporis pars ita affecta secetur, Sanguis ater &turbidus, ac morbosus effluit. Si venulae copiam Sanguinis circa cerebrum superevomuerint, &cerebrum calefecerint, febris ac dolor vehemens ad tempora, sinciput, &posteriorem capitis partem detinet, aures tinniunt, flatibus implentur, nihil audit, aestuat, &pra dolore se ipse incontinenter jactat, hic sto au cto die moritur. Cum sic habuerit, caput calefacito. Si per aures aut nares aqua proruperit, periculum effugit. Alius morbus.