Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 130
Unproofread scanNot analysed yet
Si venae in caput superevomuerint, dolor levis salii gravis) torum caput detinet, &ad cervicem pertingit, interdumque ad alias capitis partes transmittit, deinde ubi surrexerit, eum tenebricosa vertigo occupat, febris non prehendit. Cum sic habuerit, deraso capite, nisi calefactoriis cessarit, à capite frontem qua capillus definit, scindito, sectam autem diducito, ubi Sanguis defluxerit, tenuissimo sale conspergito. Postea verò quam Sanguis defluxerit, totam sectionem duplici filo involutam componito, deinde splenium cera &pice illitum, ulceri, inferiore parte imponito, lana succida apposita, deligato, &sinito ad dies septem, nisi dolor detineat, qui si detineat, solvito. Aquam autem, in quâ farina hordei crassior macerata fuerit, quoad convaluerit, ei bibendam exhibeto, prisanae verò succum sorbendum, aquam etiam superbibendam dato. Si tertiana febris detineat, si quidem post tres accessiones quarta prehendat, medicamentum deorsum purgans propinato. Quod si medicamento tibi minimè indigere videatur, pentaphylli radices, acetabuli quantitate, in aqua tritas bibendas dato. Tabes dorsalis ex spinali medulla oritur, praecipue verò recentes sponsos &libidinosos corripit, febris sunt expertes, bene comedunt, &colliquantur. Quod si ita affectum perconteris, asseret sibi videri, ex superioribus partibus à capite velut formicas in spinam demitti, cumque urinam aut stercus reddit, semen genitale copiosum &liquidum ei prodit, neque generatio sit, &inter dormiendum, cum uxore dormiat nec ne, veneris Lludibria patitur.