Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 140
Unproofread scanNot analysed yet
Cum fluor albus subortus fuerit, urina qualis asini apparet, &dolor imum ventrem, lumbos ac laterum inanitates (κενεῶνες) detinet, crura ac manus intumescunt, oculorum cava elevantur; &oculi humescunt, color auriginosus &albus redditur, cumque deambulat, anhelatione corripitur. In uteri strangulatu, graveolentia omnia in suffitu naribus adhibenda, bitumen scilicet, sulphur, cornu, lucernae funiculus, vituli marini adeps, castoreum, pudendis verò odorata Cum mulieri uteri duri evadunt, &ad pudenda prominent, inguinaque indurantur, &ardor in pudendis inest, cancri initia suspecta sunt. Olivas albas priusquam oleum insit in tenues partes dissectas siccato, deinde tusas &cribratas in vinum injectas, bibendas exhibeto. Hoc &menses detrahit, &secundas ejicit. Dictamnum creticum oboli pondere, ex aquâ potui exhibeto. Quo epoto, si secundas ejicere non potes, sambuci suceum coctum pro fotu injicito, &cantharidem subter apponito. Hoc etiam faetum expellit. Si uteri ad cor irruentes strangularint, viticis &paeoniae semen ex vino bibendum dato. Si cum jam movetur faetus, corrumpatur &suffocetur, venter imus intumescit, &ad contactum velut ex ulcere dolet, febris, &dentium fremitus eam prehendit, dolorque gravis &vehemens, ipsa pudenda, imum ventrem, coxendices, laterum manitates &lumbos detinet. De Morbis Mulierum. Liber 1. Περὶ Γυναικείων πρῶτον. Ulier quae nunquam peperit, majore cum ex mensibus Mmolestiâ &celerius afficitur,