Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 141
Unproofread scanNot analysed yet
profluentibus, quam quae partum experta est. Ubi enim peperit, venulae ei ad mensium descensum insunt ampliores. Mulierem rariore &molliore carne esse quam virum censeo, Si intra trimestre spatium mulieri menses non prodeant, in suffocationem subinde incidet, feprisque ac horror, &lumborum dolor saepè invadet. Intrà verò quadrimestre spatium, nisi progressi menses prioribus viam fecerint, etiam tunc trimestres omnes afflictiones eam magis affligent, maximèque quo tempore menses decurrere consueverunt, postea minus. Plerumque verò doloris expers videtur. Erunt autem in quartis mensibus etiam haec signa, urinam copiosam &crassam subinde reddet, ei venter indurescet, majorque erit quam antea, dentium stridor aderit, ciborum fastidium, &insomnia. Si verò curetur, etiam in his sana evadit. Intra quintum mensem, nisi ei copiosi menses descenderint, dolor adhuc fortior accidit. Sexto verò mense, jam incurabilis erit, &juxta quidem priora signa magis affligetur.