Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 153
Unproofread scanNot analysed yet
Cum febres ardentes inciperent, significabant quibus lethalia impenderent: Statim enim incipientibus, febris acuta, parum rigebant, insomnes, anxii, sitibundi, fastidiosi, paulum exudantes circa frontem, &claviculas, sed nullus per totum: Multum delirabant, timores, tristitiae, extrema subfrigida, pedes extremi, praecipue autem manus: Accessiones diebus paribus; plurimis quarto die dolores maximi, &sudores plurimum subfrigidi, &extrema jam non recalescentia, sed livida, subfrigida, permanebant, neque amplius sitiebant. Adhuc his urinae nigrae, tenues, paucae, &alvi sistebantur, neque fluebat Sanguis ex naribus ulli eorum quibus haec accidebant, sed paucus stillavit: Nulli horum res venit ad recidivam, sed sexto die mortui sunt cum sudoribus. In hac constitutione (quae magna ex parte fuit frigida &sicca) ex quatuor praecipue signis servabantur: Quibusdam enim ex naribus Sanguis fluebat, aut per vesicam multa urina, multum sedimentum &bonum habens, procedebat; aut perturbata alvo, biliosa tempestivè excernebant, aut dysenterici fiebant, Multis autem contigit non ex uno suprascriptorum signorum judicari, sed plurimis per omnia excurrere, &videri habere gravius. Servabantur autem omnes quibus haec contigerunt.