Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 154
Unproofread scanNot analysed yet
Foeminis autem &virginibus contigebant omnia antea scripta signa: Quibus autem horum aliquid benè fiebat, aut muliebria largiter apparebant, per haec servabantur, &judicabantur: Et nullam novi mortuam earum quibus horum aliquid benè fiebat. Philonis namque filia, cum liberaliter ex naribus Sanguis effluxisset, quod ymo die intempestivè coenasset, mortem obiit. Moriebantur plurimi ex his morbis sexto die, velut Epaminondas, Silenus &Philiscus Anlagorae filius: Videndae sunt quae fiunt morborum vicissitudines, &ex quibus, in quos, succedant. Quae diebus paribus exacerbantur, paribus judicantur, quorum autem paroxysmi in imparibus fiunt, judicantur in imparibus. Febrium omnium tutissima est quartana, placidissima &longissima. Non enim solum per se ipsa talis est, verum etiam ab aliis magnis morbis vindicat. Septimana longa est, non tamen lethalis. Nonana hâc adhuc longior, sed non lethalis. Tertiana exacta celerem habet judicationem, neque lethalis est. Quintana omnium est pessima: Haec enim ante tabem, aut jam contabescentibus ubi supervenerit, perimit. Semitertiana etiam praecipue lethalis. Aegroti Quatuordecem. Primus Aegrotus. PHiliscum qui propè murum decumbebat, primo die febris acuta invasit, sudavit per noctem laboriose, ado omnia exacerbata sunt: Vesperi verò post clysterem benè habuit, noctem quiete transegit. Tertio mane &usque ad meridiem videbatur tur esse sine febre: Ad vesperam verò febris acuta invasit cum sudore &siti; exaruit lingua. M in xit nigrum. Nox laboriosa. Non dormivit. Omninò deliravit. Quarto, omnia exacerbata sunt, urinam nigram reddidit, noctem habuit minus molestam &urinas melioris coloris. Quinto, circa meridiem, parum de naribus stillavit sincerum.