Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Urinae variae, habentes pendentia quaedam rotunda, genitali semini similia, sparsa, non sudavit. Supposita glande, flatuosa pauca exierunt. Noctem laboriose transegit. Somni exigui, verba cum delirio. Omnia extrema frigida non amplius recalescentia; minxit nigra. Dormivit parum. Sub diem obmutuit. Sudavit frigidum. Extrema livida. Ad meridiem obiit sexto die. Huic spiritus ad finem usque velut recordanti, (Foesio intro revocanti &ingeminanti) rarus &magnus fuit. Splenintumuit tumore rotundo. Sudores frigidi usque ad finem. Paroxysmi paribus diebus. Aegrotus Secundus. llenum qui in Platamone habitabat iuxta Eualcidis aedes, ex laboribus, compotationibus &exercitationibus intempestivis, ignis (πῦρ) i. e. febris vehementissima praehendit. Cepit autem lumborum dolore &capitis gravitate laborare cum cervicis distentione. Ex alvo primo die, biliosa, fincera, spumosa, abundè colorata, &multa fluebant. Urinae nigrae, nigram hypostasin habentes. Siticulosus. Lingua arida. Noctè nihil dormivit. Secundo, febris acuta, dejectiones plures, tenuiores, spumosae, urinae nigrae. Noctem difficulter tulit, parum deliravit. Tertio, omnia exacerbata sunt: Hypochondrii contentio utrinque ad umbilicum promissa, submollis. Dejectiones tenues, subnigrae, urinae turbatae, nigrae.