Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 157
Unproofread scanNot analysed yet
Aegrotus Quartus. N Thaso, Philini uxorem quae filiam pepererat, I cum ex naturae praesci ipto purgationes procederent, &alia leviter transegisset, decimo quarto post partum die, febris ardens cum rigore corripuit. Huic in initiò oris ventriculi dolor contigit, &in hypochondrio dextro. Dolores muliebrium locorum. Purgatio cessavit. Apposito autem balano vel pesso, haec leviora sunt facta. Capitis verò &colli &lumborum dolores permanepant. Somni non aderant, Extrema frigida, siticulosa. Venter uri videbatur. Pauca dejecit. Urinae tenues &per initia decolores. Sexto die ad noctem deliravit multa, rursusque ad mentem rediit. Septimo siticulosa. Dejectiones biliosae, coloratae, Octavo riguit. Febris acuta. Convulsiones multae cum dolore. Multum deliravit. Glande subdita ad desidendum exsurrexit, multaque dejecit eum fluxu bilis. Somni non aderant. Nono convulsiones. Decimo nonnihil sapuit. Us. decimo dormivit. Omnium recordata est: Sed statim rursus deliravit. Minxit autem cum convulsionibus consertim multum &rarò (nisi admonita) crassum, album, quale fit in urinis subsidentibus cum perturbantur. Repositum per multum tempus non subsidebat. Color &crassities qualis in jumentis.