Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 158
Unproofread scanNot analysed yet
Decimoquarto die totum corpus palpitationes occuparunt. Verba multa Paululum mente constitit, sed confestim rursus desipuit. 17mo. obmutuit. 20. obiit. Aegrotus Quintus. Picratis uxorem, quae decumbebat prope Archegetem, vicinam jam partui, rigor fortis apprehendit. Non incaluit ut ferebant; sequenti die eadem adfuerunt. Tertio die peperit filiam, &alia omnia secundum rationem processerunt. Secundo die post partum apprehendit eam febris acuta, cordis &muliebrium locorum dolor. (Insomnis erat) subdito pesso haec facta sunt leviora. Capitis autem &colli &lumborum dolor invasit. A ventre pauca biliosa, tenuia, fincera reddidit. Urinae tenues, subnigrae. Sexto verò postquam eam febris arripuit, sub noctem deliravit. Septimo omnia exacerbata sunt. Sine somno deliravit, siticulosa: Dejectiones omnes biliosae, subrubae. Octavo riguit; dormivit copiosius. Nono cum iisdem fuit. Decimo, crura cum labore dolebant, cordis (oris ventriculi) rursus dolor invasit, cum capitis gravitate, non deliravit, dormivit magis, venter restitit. Undecimo (sudavit) minxit urinas melioris coloris, subsidentiam habentes copiosam, melius se habuit. Decimo quarto riguit. Febris acuta.