Latin
HIPPOCRATES
Hippocrates, Hippocrates contractus 17
Unproofread scanNot analysed yet
Suadeo ut interdum gratis cures, ita ut memoris gratitudinis potiorem, quam praesentis existimationis rationem habeas, quod si vel hospiti, vel egeno largiendi occasio se offerat, his vel maximè succurrendum est. Qui enim erga homines humanum se exhibuerit, is artis amore teneri censetur. Multi namque aegri cum sciant se morbo minimè salutari teneri, etiam medici diligentia sanitati restitutos esse celebrare gaudent. Neque sane indecorum fuerit, si Medicus in rei praesentis angustia circa aegrum versatur, imperitiae etiam tenebris circumfusus, alios quoque accersiri jubeat, quo communi consilio quae in rem aegri sunt, disquirantur, &illi ad praesidiorum facultatem operas suas conferant. Ubi enim assiduè urget affectio, morbusque increscit, plurima in animi angustia ad rem praesentem opportuna elabuntur. Tunc igitur confidenti animo esse oportet. Hoc jurejurando affirmare audeam, Medicum ratione utentem, alterum nunquam invidiosè calumniaturum. Sic enim animi impotentiam prodet. Verùm id promptius faciunt qui forensem quaestum sectantur. Aegri diuturnam appetentiam erigit indulgentia, quae interdum morbum fovet. c SEC