Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 18
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO SECUNDA, Continens, σημεωτικά. Liber Praenotionum. προγνώστικον. Edicus ad providentiam sibi comparandam omne studium adhibeat. Cum namque praesenserit &praedixerit apud aegrotos, tum praesentia, tum praeterita, tum futura, quaeque aegri omittunt, exposuerit, res utique aegrotantium magis agnoscere credetur, adeo ut majore cum fiducia sese homines Medico committere audeant. Curandi vero rationem optimè molietur, si ex praesentibus affectionibus, futura praenoverit. Neque enim fieri potest, ut omnes aegroti sanitatem assequantur, hoc namque longè praestantius foret, quam suturorum consecutionem praenoscere. Si quid etiam divini (τι θεῖον) in morbis inest, hujus quoque providentiam ediscere oportet. Hac ratione meritò sibi admirationem &boni medici existimationem conciliaverit. Qui namque morbo superiores esse possunt, eos utique longè rectius conservaverit ex longo antea intervallo ad singula consilium dirigens, tum etiam morituros, tum evasuros ubi, praenoverit &praedixerit, extra culpam positus erit. In morbis autem acutis imprimis quidem aegroti tacies consideranda venit, sitne benevalentium, praecipueque suiipsius similis, ita enim optima erit. Quae verò simili est contraria, periculi plena est. Qualis fuerit nasus acutus, oculi concavi, collapsa tempora, aures frigidae &contractae, imisque suis fibris inversae, cutis circa frontem dura, intenta &arida, &totius faciei color pallidus aut niger, aut lividus, aut plumbeus. Si itaque ineunte morbo talis facies fuerit, neque adhuc ex aliis signis conjicere poteris, interrogare oportet, num vigilarit homo, an alvus profusè fluxerit, an inaediâ &sane laborarit. Quod si quid horum fateatur, minus periculi subesse putandum erit. Dijudicantur autem ista die ac nocte, si ob eas causas ejusmodi facies fuerit.