Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 173
Unproofread scanNot analysed yet
ymo, Lingua sicca, siticulosa, non dormivit, deliravit, urinae tenues non boni coloris. 8v0. Dejectiones nigrae, exiguae, consistentes, dormivit, intelligebat, siticulosus non valde. 9no. Ex rigore febris acuta corripuit, sudavit, perfrixit, deliravit, dexter oculus distortus est, lingua arida, siticulosus erat, &insomnis. 10. Eadem, 11. Intelligebat omnia, febre liberatus erat. Dormivit. Urinae tenues circa judicationem. Duos dies febris intermisit. 14. Rediit. Statim per noctem non dormivit, mente motus est. Omnino deliravit. 15. Urina turbata qualis fit ex iis quae subsederunt, quum agitantur. febris acuta, omnino deliravit, non dormivit. Genua &tibiae dolebant. A ventre autem, glande apposita, nigra stercora exierunt. 16. Urinae tenues, habebant enaeorema nebulosum, deliravit. 17. Summo mane extremae partes frigebant, contegebatur. Febris acuta, toto corpore sudavit, sublevatus est, mente melius constabat, non est a febre liberatus, siticulosus, vomuit biliosa, flava, pauca, a ventre autem stercora exierunt. Paulo post nigra, pauca, tenuia, urinae tenues non boni coloris. Mente non constabat, sopore tenebatur. 19. Eodem erat in statu, urinae tenues. 20. Dornivit. Intelligebat omnia, sudavit, a febre liperatus est. Non sitivit, Urinae autem tenues. 1. Parum deliravit, parum sitiebat, hypohondrii dolor &circa umbilicum, palpitatio sque ad finem manens occupavit. 24. Utinis hypostasis, intelligebat omnia. 27. Coxae dextrae dolor cepit. Urinae tenues, habens subsidentiam. Alia placidissimè se habebant. 29. Dexter oculus doluit, urinae tenues eram. 40. Egessit pituitosa, alba, copiosa, sudavit multum, &toto corpore. Perfecte judicatu est. Sectio Secunda. Aegrotus Quartus. YN Thaso, Philistes diuturno capitis dolore conflictatus, tandemque sopore aliquantulum correptus, decubuit. Excitata verò post potationem febre, dolor exacerbatus est. Nocte incaluit primum. Primo Die, vomuit biliosa, pauca, flava primum. Postea aeruginosa plurima. A ventre stercora fluxerunt.