Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 174
Unproofread scanNot analysed yet
Noctem difficulter tulit. 2do. Surditas accidit, &febris acuta, cum hypochondrii dextri contentione, quae in partes internas vergebat. Urinae tenues, pellucidae, habentes suspensum geniturae simile. Parum insanivit circa meridiem. 3110. Graviter se habuit. 410. Convulsiones acciderunt. Exacerbata sunt omnia. 5to. Mane mortuus est. Aegrotus Quintus. CHerionem qui decumbebat iuxta Demaenotum, ex potu, febris vehemens corripuit. Statim capitis gravitate cum dolore laboravit. non dormivit. alvus turbata est tenuibus, subbiliosis. 310. Febris acuta invasit, et capitis tremor, praecipue labii inferioris. Paulo post rigor, convulsiones, omnino deliravit, noctem difficulter tulit. 410. Quievit. Parum dormivit, deliravit. 310. Laboriose se habuit. omnia exacerbata sunt, delirium, nox molesta, non dormivit. Sto. eadem. ymo. Superriguit, febris acuta corripuit, toto corpore sudavit. Judicatus est.