Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 192
Unproofread scanNot analysed yet
Levius, se habuit, alia verò eodem modo manserunt parum ad mentem rediit, verum ex quo decubuerat nullius recordabatur, rursusque celeriter desipiebat, procedebat omnia in deterius. Circa 30 diem febris acuta corripuit, alvi excrementa copiosa erant &tenuia, diliravit, extrema frigida erant, vox defecit. 34. Mortuus est. Huic ex quo eum vidi, ad finem usque alvus turbata fuit, urinae tenues nigrae comatosus insomnis, extremitates frigidae, deliravit usque ad finem, phreniticus. Aegrotus Decimus Quartus. IN Cyrisco Mulierem quae gemellas et quidem aegre pepererat, nec satis expurgata erat, Primo febris corripuit cum horrore, &acuta, capitis &cervicis gravitas cum dolore tenuit. Insomnis a principio erat, taciturna, &tetrica, &non obsecundans. Urinae tenues erant &decolores, siticulosa, ut plurimum fastidiosa &anxia. Alvus ertatice turbata fuit rursus adstricta. 610. Subnoctem deliravit, il dormivit. Circa 11. verò insanivit, turque ad mentem, rediit. Urinae nigrae Jant, tenues, &rursus cum intermisissent, ceosae, &alvus multa tenuia, turbata, essit. 14.