Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 193
Unproofread scanNot analysed yet
Convulsiones multae exortae sunt, trremitates erant frigidae, neque amplius ad ientem rediit. Urinae suppressae sunt, mora est. phrenitis. Aegrotus Decimus Quintus. N Thaso, Dealcis uxorem quae decumbebat in Leio (vel Plano) febris cum horrore, &acuta, ex moerore corripuit. A principio ccontegebatur, &semper usqe ad finem taciturna erat, palpabat vellebat, scalpebat, pilos legebat, plorabat, rursusque ridebat, non dormiebat, alvus irritabatur, sed nihil exibat, exignum, admonita, bib ebat. Urinae tenues erant &paucae, febres ad manum leves apparebant. Extremae partes frigebant. 9no. multum deliravit, rursusque quievit, tacita. 14. spiratio fuit rara &magna per aliquod tempus: rursusque brevis. 17. Alvus turbulentè irritata est. Deinde ipsi potus pertransibant, neque consistebant, omnium sensu privata est, &cutis arida, circumtensa. 20. Multum loquebatur, rursusque quiescebat, muta. Brevem spiritum trahebat. 21. Mortua est. Huic spiratio rara &magna fuit usque ad finem, omnium sensu privata est, semper contegebatur, aut multum loquebatur, aut taciturna erat usque ad finem, phrenitis. Aegrotus Decimus Sextus. N Melibaea Adolecens, ex potu &multi venere, multo tempore calefactus decubuit. Horrore concussus est, fastidiosus erat, &anxius, sine somno, &sine siti.