Latin
LIBER SEXTUS
Hippocrates, Hippocrates contractus 201
Unproofread scanNot analysed yet
Cum verò reficiantur, id indicat, quod corpus floridum rursus efficitur. Exercitationum modum significat sudor fluens guttatim, qui exit velut ex canalibus, aut concidentia ex elevatione. 18. Cum venere uti, aut hircire incipiunt, sanguinem fundunt. 20. Mutationes cavendae sunt. 24. Sitim cohibet os claudere, tacere, ventum cum potu frigidum inducere. 28. Quibus in morbis, quae facta sunt liberant, eosdem, si ante fiant, prohibent. 31. In cruenta spuentibus, sanguinis detractionem prohibet anni tempus, lateris dolor, bilis. Sectio Quarta. 7 Grotis gratificandum est in istis rebus, ut nimirum potus et cibi mundè praeparentur, et quaecunque videt, et tangit, mollia sint; In aliis etiam quae non valde laedant, aut facile emendari queant, ut frida, quum ea opus est. In his etiam aegroe gratificandum, qualia sunt introitus, sermo nes, habitus corporis, vestitus, tonsura, ungues et odores. 18 Aqua edax, vigilia edax. 20 Sanitatis tutela est, cibis non satiari, et impigrum esse ad labores. 24 Terrâ siccitatibus squalidam, volatilium genus bene se habet. Cibos Labores praecedere debent. Sectio Quinta. INAturae morborum sunt medicatrices. Morbi connutriti in senectute desinunt,