Latin
LIBER SEXTUS
Hippocrates, Hippocrates contractus 202
Unproofread scanNot analysed yet
concoctione, solutione, et rarefactione. 9 Labor articulis et carnibus confert, visceribus vero cibus et somnus; animae deambulatio, cogitatio hominibus. 13 Lingua humorum serum quale sit indicat. pallidae quidem Linguae, ex bilis redundantia fiunt. (Biliosum autem a pingui) rubicundae vero a sanguine nigrae ab atra bile, aridae autem ab exustione fuliginosa, et vtero, albae vero a pituita. 15 Lingua concolor est humori praedominanti, ideoque per hanc dignoscimus humores. 16 Si carnes videntur esse salsae gustanti, redundantiae signum est. 8 Hominibus aurium sordes, dulces quidem lethales, amarae verò minimè, 19 Terram mutare confert in longis morbis. 21 In diuturnis circa articulos defluxionibus, &quae Redunra graecis dicuntur) venas in aribus posteriores pertundere oportet. 22 Venus in morbis a pituita utilis. 25 Increscentes morbos coitus exasperat. 32 Ulcera exoriuntur, si quis impurus exercitatione utatur. 33 Si mulier aut capra elaterium aut cucumerem sylvestrem comederint, etiam pueri purgantur. Sectio Sexta. 1. Ἐκπνοον καὶ δισωνοον ὅλον τὸ σωμα. Totum corpus tam foras, quam intro spirabile est.