Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 210
Unproofread scanNot analysed yet
24 In acutis morbis rarò, &in principiis, medicamentis purgantibus utendum, idque diligenti ante adhibita circumspectione faciendum. Sectio Secunda. QUo in morbo somnus noxam adfert, lethale. Si verò somnus prosit, minimè lethale. Ubi delirium somnus sedaverit, bonum. Somnus, vigilia, utraque modum excedentia, malum. 5 Spontaneae lassitudines morbos denunciant. Qui aliqua corporis parte dolentes, fere dolorem non sentiunt, iis mens aegrotat. Quae longo tempore extenuantur corpora, lente reficere oportet: quae vero brevi, celeriter. 8 Si a morbo cibum capiens quispiam, vires non recipiat, copiosiore alimento corpus uti significat. Si verò cibum non capienti, idem eveniat, vacuatione indigere sciendum est. Corpora ubi quis purgare volet, facile fluentia reddere oportet. 10 Impura corpora, quo plus nutriveris, eo magis laedes. 11 Facilius est potu refici, quam cibo. 12 Quae in morbis post crisin relinquuntur, recidivas facere solent. Quibus crisis fit, his nox accessionem praecedens, gravis. subsequens verò, levior plerumque. In profluviis alvi, mutationes excrementorum luvant, nisi in prava mutentur. Ubi fames, laborandum non est.