Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 211
Unproofread scanNot analysed yet
Morborum acutorum non omnino certae sunt praedictiones, neque mortis, neque salutis. Quibus per juventutem, alvi sunt humidae, iis senescentibus exsiccantur: quibus vero in juventure, alvi sunt siccae, iis senescentibus humectantur. 21 Famem, vini potus solvit. 22. Morbos, qui a repletione fiunt, curat Lib. de evacuatio; eos verò qui ex evacuatione, re nat. pletio: &in caeteris contrarietas remedio est. hom. 23 Morbi acuti judicantur intra dies 14. 24 Index septimi quartus. Sequentis septimanae Octavus initium. Spectandus quoque est undecimus, siquidem is secundae septimanae quartus est. Rursumque 17. spectandus: Is enim a quarto decimo quartus est, &ab undecimo septimus. 25 Aestivae quartanae plerumque breves sunt: Autumnales verò longae, &maxime quae ad hiemem pertingunt. 26 Febrem convulsioni supervenire satius est, quam convulsionem febri. 27 lis quae non cum ratione sublevant non oportet fidere. Neque multum formidare mala quae praeter rationem eveniunt. Plurima enim horum incerta sunt, nec admodum aut longo tempore dura, dum perseverare, consueverunt. 29 Incipientibus morbis, si quid moven dum videtur move: Vigentibus autem, quie scere melius est. 31 A morbo belle comedenti, nihil proficere corpus, malum est.