Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 212
Unproofread scanNot analysed yet
33 In quovis morbo valere ratione, recteque se ad ea quae offeruntur habere, bonum. Contrarium verò malum. 34 In morbis minus periclitantur, quorum naturae, &aetati, &habitui, &anni tempestati morbus magis cognatus fuerit, quam quibus in nullo horum cognatus fuerit. 35 Omnibus in morbis, partes quae ad umbilicum &imum ventrem sunt, crassitudinem habere, melius est: Valde verò tenues &tabefactas esse, pravum. Periculosum verò illud est, etiam ad infernas purgationes. 36 Sana habentes corpora, pharmacis purgati cito exolvuntur, ut &qui pravo utuntur cibo. 38 Paulo deterior, &potus, &cibus, suavior tamen, melioribus quidem, sed insuavioribus, praeferendus. 39. Magnam partem Senes Juvenibus minus aegrotant: Quicunque vero morbi iis accidunt, diuturni, plerumque commoriuntur, 40 Raucedines &gravedines, in valde Senibus non coquuntur. 41 Qui saepe &vehementer, sine causa manifesta, animo linquuntur ii derepente moriuntur, 42 Solvere Apoplexiam, vehementem impossibile quidem, levem vero non facilè. 43 Ex iis, qui strangulantur, &dissolvuntur, nec dum tamen mortui sunt, non se recolliunt, quibus spuma circa os fuerit. it 44 Qui natura sunt valde crassi, magis subusrito moriuntur, quam graciles.