Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Hypochondria optima quidem quae dolore vacant, mollia sunt &aequalia, tum dextra, tum sinistra parte: incensa verò aut dolentia, aut intenta, aut inaequaliter affecta dextrâ parte ad sinistram, haec omnia animadvertenda sunt. Quod si etiam pulsus in hypochondriis insit, perturbationem, aut delirium indicat. Verum etiam eorum oculos intueri oportet, si namque oculi crebrò moveantur, insania expectanda est. Tumor verò in hypochondrio durus &dolens, pessimus quidem est, si totum occupet hypochondrium, si verò alterutra tantum pars obsessa fuerit, minus formidabilis erit tumor qui in sinistrâ regione consistit. Significant autem hujusmodi tumores circa principia mortem brevi adfuturam: quod si neque intra 20. diem febris quiescat, neque tumor subsidat, ad suppurationem res vertitur. His autem primo circuitu etiam sanguinis è naribus fluxus contingit, valdeque juvat; verum eos interrogare oportet, num capite doleant, aut oculorum hebetudine teneantur; nam si quid horum adfuerit, eo sanguis repit. In junioribus tamen, neque dum 35. annum attingentibus sanguinis eruptio magis expectanda est. Tumores molles doloris expertes, digitisque cedentes, tardiores crises efficiunt, sed tamen minus illis verendi sunt. Quod si intra dies 60. neque febris cesset, neque tu or subsidat, fore suppurationem hoc loco &reliquo ventre significat. Ventris Liber de crisibus. Coac. Lib. de crisibus. Aphor. 37 Sect. 4. Ex Hypochondriis. Coac. Coac. pure. Ex Hydropo. Coac. Ex Caloris &frigoris snaequalitate. Coac. Ex gravitate &levirare. Coac.