Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 25
Unproofread scanNot analysed yet
Ventris tumores minus abscedere nati sunt, quam qui in Hypochondriis oriuntur; minime vero qui infra umbilicum in pus vertuntur. Suppurationum, quae hinc proveniunt, ea observatio facienda est. Quae foras vertuntur, optimae sunt ubi parvae sunt &quam maximè foras feruntur, &in acutum tendunt: pessimae verò quae magnae sunt &latae, minimèque in mucronem attolluntur; at quae intro rumpuntur, optimae, ubi nihil cum externâ sede communicant, in sese contrahuntur, nullo dolore afficiunt, totaque regio externa unius coloris apparet. Pus verò optimum est album, leve &aequale, &quam minimum graveolens. Huic autem contrarium pessimum. Aqua inter cutem quae ex acutis morbis oritur mala; nam neque febre liberat, vehementesque dolores excitat, &lethalis est. Oritur ferè ex laterum inanitate &lumbis, partimque à jecore. Quibus igitur ex laterum inanitate &lumbis initia ducuntur, iis pedes intumescunt, &longa alvi profluvia detinent, quae neque dolores ex saterum inanitate ac lumbis tollunt, neque ventrem molliorem efficiunt. At quibus à jecore hydrops ortum ducit, his tussis &tussiendi cupiditas inest, sed nihil effatu dignum expuunt, pedesque intumescunt, ac venter non nisi dura aegreque egerit, &circa alvum tumores fiunt, qui partim dextrâ, partim sinistrâ parte oriuntur &desinunt. Caput, manus &pedes frigere, ventre &lateribus calentibus, malum denunciat; at corpus totum aequaliter calidum esse ac molle optimum. Aegrum quoque facile converti oportet, &cum sese attollit levem esse. Quod si gravis esse videatur, tum reliquo corpore, tum manibus &pedibus, in angusto spes est.