Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 221
Unproofread scanNot analysed yet
aut convulsio, malum. 4 A purgatione immodica, convulsio, aut singultus superveniens, malum. 5 Si ebrius quispiam derepente obmutescat, convulsus moritur, nisi febre corripiatur, aut ubi ad horam pervenerit, qua crapulae solvuntur, vocem recuperet. 6 Qui Tetano corripiuntur, intra 4 dies intereunt: Si verò hos superaverint, incolumes evadunt. Epilepsia, quibus ante pubertatem contingit, mutationem recipit: Quibus post 25 annum, eos ferè comitatur ad mortem usque. Qui pleuritide laborant, nisi intra 14 dies supernè repurgentur, iis in empyema fit mali translatio. 9 Tabes iis maximè aetatibus fit, quae a decimo octavo sunt anno, ad tricesimum quitum. Quibus ex angina liberatis, ad pulmonem mali fit conversio, ii intra dies septem moriuntur; Si vero hos effugerint, purulenti evadunt. 11 Qui tabe vexantur, si sputum quod extussiunt, carbonibus injectum olet graviter, &capilli a capite defluunt, lethale. 13 Qui spumantem sanguinem extussiunt, iis ex pulmone educitur. 14 Si tabe detento profluvium alvi superveniat, lethale. 15 Qui ex pleuritide empyi fiunt, si aruptione intra dies 40. sursum purgentur, liberantur: Alioqui transeunt in tabem.