Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 222
Unproofread scanNot analysed yet
18 Frigidum inimicum ossibus, dentibus, nervis, cerebro, dorsali medullae, calidum verò amicum. 24 Frigida pectori inimica, tusses movent, sanguinis fluxiones, &destillationes efficiunt. 25 Articulorum tumores &dolores absque ulcere, atque etiam podagricos, &convulsiones, magna ex parte, frigida largè effusa levat, &extenuat, solvitque dolorem. Torpor enim modicus doloris solvendi vim habet. 28 Suffitus aromatum muliebria educit. 30 Mulierem gravidam morbo quopiam acuto corripi, lethale. 31 Mulier in utero gerens secta vena abortit: Eo magis, si major fuerit foetus. 32 Mulieri sanguinem evomenti, menstruis erumpentibus, solutio fit. 33 Mulieri, menstruis deficientibus, sanguis è naribus profluens; bonum. i 34 Mulieri uterum gerenti, si alvus multum luat, periculum est ne abortiat. Mulieri hystericae, aut difficulter pariendiri, sternutamentum superveniens, bonum. 36 Mulieri menses decolores, nec eodem semper modo &tempore prodeuntes, purgationem indicant esse necessariam. 37 Mulieri in utero gerenti, si mammae cubito extenuentur, abortit. 39 Si mulier quae nec praegnans, nec puerpera est, lac habet, ei menstrua defecerunt. 44 Quae praeter rationem tenues uterum gerunt, abortiunt donec habitiores evaserint. 45 Quae mediocriter corpulentae, abortum efaciunt secundo mense, aut tertio, sine oce casione manifecta, iis acetabula uteri mucoeris sunt plena, nec prae pondere faetum continere possunt, sed abrumpuntur.