Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 229
Unproofread scanNot analysed yet
Si empyis cum uruntur, aut secantur, purum &album pus efluat, evadunt: Si vero suberuentum, faeculentumque &faetidum, pereunt. 45 Quibus purulentum jecur aduritur, si purum pus effluat &album, salvi fiunt: In tunica enim ipsis pus continentur. Si vero qualis amurca profluat, intereunt. 46 Dolores oculorum post meraci vini potum, &aquae calentis copiosae balneum, venae sectione curato. 48 Urinae stillicidium, ac meiendi difficultatem, vini meraci potus, &venae sectio solvit. 50 Quibus cerebrum syderatum est, intra tres dies intereunt: Si vero hos superaverint, sani fiunt. 52 Quibus hepar admodum dolet, iis febris superveniens solvit dolorem. 56 Anxietudinem, oscitationem, horrorem, vinum pari aquae portione temperatum, solvit. Quibus occasione aliqua cerebrum fuerit vehementer concussum, mutos protinus fieri necesse est. 59 Corporibus, humida carne praeditis, imperanda fames est: Namfames siccat corpora. Sectio Octava. Quae Spuria. Habetur. SSEX morbo diuturno, alvi fluor, malum, a 6 Quaecunque non sanant medicamenta, ea ferrum sanat, quae ferrum non sanat, ea ignis sanat, quae ignis non sanat, ea incurabilia, judicare oportet.