Latin
SECTIO OCTAVA
Hippocrates, Hippocrates contractus 230
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO OCTAVA. Continens. Ta ἐξοτικά. Ex Epistola ad Cratevam. QUeci omnes, &fluidi liquores in vitreis vasis adferantur: Folia, flores &radices, in fictilibus novis probe obturatis, ut ne ventis difflata vim medicam perdant. Cum ab omni arte aliena sit procrastinatio, tum verò maximè in Medicina, in qua dilatio, vitae periculum adfert. Temporum autem opportunitates curationum sunt animae. Multa nos mortales latent. Neque enim ei qui in periculo constitutus est, satis sunt quae possumus, verum etiam quae non possumus expetit. Ex Epistola ad Damagetum. TOtus homo ab ipso ortu morbus est. Dum educatur inutilis, auxilium supplex implorat. Dum increscit, improbus &demens est, institutione puerili indigens; In aetatis vigore constitutus audax; Aetate marcescens, miserabilis, suos labores per imprudentiam excolens. Aegrotantes simul ac servati sunt, causam Diis, vel Fortunae attribuunt. Ex Epistola ad Democritum. YN arte Medica quae recte fiunt, plerumque quidem hominum vulgus non admodum laudat, saepe vero Diis attribuit.