Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 29
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tibi imponat vesica quoquo modo affecta, si hujusmodi urinas reddiderit, non enim totius corporis, sed ipsius per se indicium est. Vomitus perquam utilis est, qui pituita &bile Ex Vepermixtus est, nec admodum crassus nec multus. mitu. Nam meraciores pejores sunt. Sin autem id quod Coac. vomitione excluditur porraceum sit, aut lividum, aut nigrum, quamcunque horum colorum speciem referat, in pravis habere oportet. Quod si omnes illos colores idem homo vomitione exhibeat, valde quidem id lethale est. Sed mortem in propinquo esse significat lividus ille vomitus qui tetrum odorem spirat. Nam omnes subputridi &graveolentes odores in iis omnibus quae vomitu rejiciuntur, mali sunt. Expectoratum verò in omnibus morbis qui in Exsptis. pulmones &latera incidunt, citò &expeditè exCoac. pectorari debet, sputoque flavum valde permixtum apparere; etenim si multo post morbi principium expectoretur aut flavum quid, aut rufum, aut quod multam tussim adferat, neque exquisitè permixtum sit, deterius est. Flavum si sincerum fuerit, periculi plenum est. Quod album est, lentum &rotundum, inutile. Pravum etiam est pallidum admodum &spumans (&viride &aeruginosum) at si adeo sincerum fuerit, ut etiam nigrum appareat, id illis deterius est. Malum etiam si nihil expectoretur, nec quicquam pulmo excludat, sed plenus ferveat in gutture. Coac. In omnibus pulmonis morbis gravedines &sternutationes tum praeire, tum subsequi, ma lum. Verum in aliis morbis alioquin funestissimis, sternutationes juvant. Expectoratum flavum non multo perfusum sanguine, quod peripneumonicis ineunte morbo, expectoratur, ad salutem apparet mirificeque prodest. Septimo verò die ac tardius, non adeo securum.