Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 30
Unproofread scanNot analysed yet
Sputa omnia mala sunt quae dolorem non sedant, pessima etiam nigra ut prius proditum est. At omnium quae excreantur optima quae dolorem sedant. Horum verò locorum dolores, qui neque per sputorum purgationes, neque alvi dejectionem, neque venae sectionem, aut medicamenta purgantia &victus rationem sedantur, eos ad suppurationem tendere sciendum est. Suppuratorum quaecunque bilioso adhuc expestorato suppurant, periculi plena sunt, sive illud biliosum per se, sive puri permixtum expectoretur: Et potissimum si illud suppuratum ceperit expectorari ab ejusmodi sputo, morbo ad septimum diem progresso; atque eum qui talia expectorat, metus est interiturum 14. morbi die, nisi aliquod bonum signum intervenerit. In bonis signis haec numerantur. Facilè morbum perferre, benè spirare, dolorem sedatum esse, sputum sine difficultate rejicere, corpus aequaliter calidum aut molle videri, sine siti esse, urinas, dejectiones, somnos &sudores (laudabiliter fieri) ut ante definitum est, singula supervenire bona existimanda sunt. His enim omnibus sic contingentibus, fieri non potest ut homo moriatur. Quod si ex his quaedam quidem contingant, quaedam minus, non ultra 14. diem aeger vitam producet. Contra autem aegrè morbum sustinere, respirationem magnam &frequentem esse, dolorem minimè sedari, expectoratum vix tussiendo educi, ardere siti, ipsumque corpus à calore inaequaliter affici, ventrem &latera vehementer calere, fronte, manibus &pedibus frigidis, urinas, alvi excrementa, somnos &sudores unaquaeque qualia descripta sunt, mala esse nosse convenit. Si quid enim ex his sputo supervenerit, morietur aeger, priusquam ad diem 14. pervenerit, aut 9. aut Reliquae suppurationes magna ex parte rumpunitur, aliae quidem 20; aliae 30. aliae etiam 40. aliquae etiam ad 60. diem deveniunt.