Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Suppurationis initium colliges ab eo die quo primum aeger febricitavit, aut etiam primum rigor prehendit, &si loco doloris pondus quoddam grave sentiautur. Haec enim sunt, ineuntis suppurati certissima signa. Quod si in altero tantum latere suppuratio fuerit; tum vertere, tum ediscere ad haec conrenit, num dolor aliquis alterum latus detineat, &num altero calidius fuerit, atque ubi in latus anum decubuerit, interrogare, si quod ei pondus desuper impendere videatur, sic enim altero latere in quo pondus extiterit suppuratio est. Suppuratos his signis cognoscere oportet, primum quidem si febris non demiserit, sed quae interdiu quidem levior fuit, de nocte gravior evadat; tum verò sudores incidunt multi (circa collum &jugulum) &etiam tussis, tussiendique cupiditas iis oboritur, sed tamen nihil tussiendo memorabile expectorant: quin etiam oculi fiunt concavi, ac genae rubore perfusae apparent, &manuum ungues fiunt adunci, digiti verò maximèque summi ardore conflagrant, &in pedibus tumores fiunt, cibos minimè appetunt, &pustulae toto corpore oriuntur. Diuturnae igitur (pectoris &pulmonis) suppurationes his indicantur signis, quibus multa fides habenda est. Ex suppuratis illi maximè supersunt quos eo iplo die, quo rupta est vomica, febris dimisit, &ilico cibos appetunt, ac sitis sunt planè expertes, tum alvus pauca &figurata reddit, tum pus ipsum album est &laeve &uniusmodi, &pituitae expers, tum &si absque dolore &vehementiori tussi expectoretur: qui ita affecti sunt optimè &celerrimè liberantur.