Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 37
Unproofread scanNot analysed yet
Hae (convulsiones) facilè incidunt puerulis nuper natis ad 7 aetatis annum; at grandiores pueri &viri non adeo per febres convulsionibus prehenduntur, nisi vehementissimum &pessimum quoddam signum ex his quae in phrenitide fieri solent, affuerit. In Lybia, Delo, &Scythia praescripta signa vera comperiuntur. De Humoribus. δεὶ χυμῶν. Epasmi tempore fiunt, &vel foras vel intro, aut alio fluunt quo decet. Quae socia sunt atque vicina primum &maximè vitiantur. Quae ducenda sunt, quo maximè vergunt, eo per loca convenientia ducere oportet. Quae prodeunt copia minimè sunt aestimanda, sed quamdiu prodeant, qualia oportet, &aeger facilè ferat. Si quae pars ante morbum laborarit, ibi morbi sedes erit, velut iis contigit qui in Perintho tussi &anginâ laborarunt. Humores quibus anni temporibus efflorescunt, nosse oportet, &quales in singulis morbos efficiant, &quasnam in unoquoque morbo affectiones pariant. Mutationes ex quibus ad quaenam fiant considerandae. Ut se habet Terra arboribus, ita animantibus venter, alit, calefacit &refrigerat: Refrigerat quidem dum vacuatur, calefacit verò cum impletur.