Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Non secus ac stercorata Terra, hieme, calida est, ita etiam ventriculus. Pro anni temporis varietate, similes aut dissimiles erunt morbi, qui hoc tempore oriuntur. Ubi aestas veri similis extiterit, sudores in febribus eaeque faciles, neque peracuta erunt, neque linguas vehementer aridas habebunt. Cum verò ver hibernum fuerit, &extremae hiemis frigora senserit, hiberni etiam morbi fient, &tusses &pulmonum inflammationes &anginae. Anni etiam tempora morborum reversiones plerumque afferre solent, sicut &ejusmodi morbos facere. Austri auditus gravitatem afferunt, oculis caliginem offundunt, capitis gravitatem inducunt, membrorum torporem ac languorem faciunt. Cum hic invaluerit, ejusmodi in morbis contingunt, ulcera madentiâ, os praesertim, pudendum, aliasque partes occupant. Quod si Aquilonia fuerit tempestas, tusses fiunt faucium asperitates, alvi duriores, urinae difficultates, horrores, laterum &pectorisdolores. Hac praevalente, ejusmodi morbi maximè expectandi sunt. Aestas bilem gignit, ver sanguinem, &alia tempora, ut singuiorum fert natura. Mutationes potissimum morbos pariunt, &in anni temporibus magnae mutationes. Naturarum auae ad aestatem, aliae ad hiemem, benè aut malè se habent, morbi alii ad alia anni tempora benè vel malè se habent; aetates quoque ad tem& victus genera &morbotempora ®iones, rum constitutiones. Regiones ad anni tempora malè affectae cujus temporis similitudinem habent, ejusmodi morbos pariunt. V. g. inaequalis calor &frigus, si eodem die contigerint, autumnales morbos in regione creabunt; &in reliquis anni temporibus eadem tatio servabitur.