Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 41
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Sanguinem per ora venarum quae in Ano sunt, profundere solent, ii neque pleuritide, neque pulmonis inflammatione, neque Phagaedaena neque furunculis, neque terminthis corripiuntur, ac fortè ne lepra quidem, fortassis verò neque vitiliginibus. Intempestivè autem curati multi, non ita multo post hujusmodi morbis correpti sunt, &perniciosè idcirco habuerunt. Quod in reliquis abacessibus contingit, veluti fistulis, quae aliorum medela sunt. Impedimento est (Sanguinis missioni) iis qui cruenta expuunt, anni tempus, pleuritis, &bilis. Quibus sub judicationis tempus, juxta aures exorta tubercula minimè suppurarint, iis subsidentibus, morbi reversionem fieri contingit. Quae sedare solent, cum postea apparent, ea si prius fiant, liberant. De Crisibus. ì κρισιῶν. I suborto sudore, morbus cesset, &urina fulva, cum sedimento albo conspiciatur, iis eodem die febris revertitur, quae 5to die sine periculo judicatur. Quibus in febre minime lethali, capitis dolor est, aliaque signa circumsistunt, in his bilis superat. Qui primis diebus dolore vexati, 4to &5to die magis urgentur, imo die febre liberantur. Febribus ardentibus si post vum diem morbus regius succedat, sudoris indicium est.