Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 46
Unproofread scanNot analysed yet
38. Ubi alvus humescit, aeger lassitudine, capitis dolore, siti, vigiliis torquetur, obscurè loquituri, &admodum est impotens, in his casibus vehementem mentis emotionem expectare oportet. 2. Quae perniciem minantur ea si absque ulla significatione allevant, mortis periculum denunciant. 56. Ex Hypochondriorum doloribus, obortae Febres malignaesunt. 58. Sudor in febribus acutis multus &copiosus damno est. 65. Ex rigore perfrictiones quae ad calorem non revocantur, malae sunt. 70. Dolor in pectore fixus cum torpore, malum denunciat, hi si suborta febre exaestuent, celeriter moriuntur. 97. Lateris dolor cum biliosis sputis praeter rationem evanescens, aegros in vehementem &furiosam mentis emotionem agit. 106. Lumborum &capitis ac oris ventriculi dolor, cum forti excreatione convulsionem suspectam facit. 107. Non nihil metuendus est cum crisi rigor. 110. In iis quibus rigores imminent, urina restitat, &in convulsorus affectionibus. Praedictorum Liber 2. Πριῤῥητικὸν β. Ntequam morbus consistat secura non est preA dictio. Qui aqua intercutem detentus est, &servari volet, eum robustis visceribus &contentis viribus esse convenit, simulque suapte natura facilè concoquere, ac benè spirare sine dolore esse, totumque corpus aequaliter calere, neque extremis partibus esse colliquefactum, prestat namque potiùs extrema tumefacta esse, etsi optimum est nihil horum adesse. Verum tum mollia, tum gracilia extrema esse oportet, ventrem contactu mollem.