Latin
SECTIO SECUNDA
Hippocrates, Hippocrates contractus 47
Unproofread scanNot analysed yet
At neque tussim neque sitim adesse convenit, neque linguam, cum alias, tum ne à somno quidem, inarescere. Cibos autem suaviter assumere, ac ubi abunde comederit, nihil affligi. Ventrem quoque medicamentis celeriter moveri, alias verò mollia &figurata excernere. Urinam in transitu pro instituta victus ratione &vinorum mutatione, mutationem sentire. Defatigationem facilè sustinere, nec lassitudinem sentire. Si horum omnia vel plurima habeat, spes est ut evadat. In quo verò nihil horum inest, sed contraria adsint, parùm relictum est spei. Quem tabes malè habet, si probe levari volet, convenit sputum facilè tussi rejicere esseque album &aequale, unius coloris, &sine pituita. Quod à capite defluit ad nares vertatur, neque febris prehendat, ut nec cibos impediat, neque sitim faciat. Alvus autem quotidie dejiciat, &quod secedit durum esto, &iis quae assumuntur conveniens. Hominem quam minimè tenuem esse convenit. Pectus verò laudandum quadrarum &hispidum, cujusque cartilago exigua &admodum carnosa est. In quo namque haec omnia inerunt, is maximè superstes futurus est. At qui mihil horum habuerit, exitio maximè est affinis.