Latin
48
Hippocrates, Hippocrates contractus 48
Unproofread scanNot analysed yet
Minimè evadunt tum virgines, tum mulieres, quibus ex menstruorum suppressione tabes contingit. Quod si ex his aliqua superesse volet, cum multa laudabilia signa accedere, tum verò menses luculenter &manifestè comparere oportet. Alioqui nihil spei relictum est. Ex Sanguinis eruptione maximè supersunt, quibus in dorso &pectore dolores adsunt melancholici, &ex Sangumis eruptione dolore quodammodo levantur. Inter Podagricos qui in senectute tophos aut callos in articulis induratos habent, aut laboriosè vitam tolerant, cum alvo siccâ, humanâ arte hi sanari nequeunt. His succedentes dysenteriae optimè medentur, quin &quaecunque aliae colliquationes infernae eos valdè juvant: Juvenis verò, cui nec dum circa articulos calli induruerunt, cuique victus ratio curae est, ad laborem est impiger, alvumque habet vitae instituto probè respondentem, is sanè prudentem nactus medicum sanus evadet. Praegnantes ipsae plerumque ad partum supersunt, foetumque conservant, etiamsi per multos menses Sanguis &strigmenta per alvum secedant. Mulieres parvae grandioribus ad conceptum praestant, tenues crassis, candidae rubris, nigrae liventibus: Praestant item quibus venae extant, iis quibus minimè apparent. Locus conceptui idoneus, quem uterum nominamus, sanus esse, &siccus &mollis debet, ac neque contractus, neque proclivis, neque ore distorto, aut compresso, aut diducto. Etenim imquicquid horum contigerit, conceptum fieri Ubi pedit. Ubi ulcus in utero sanatum est, locus iste laevior ac durior necessariò efficitur, &minus conceptui idoneus. Qui diu pallidi faciem habent tumidam, eos certum est, aut capitis, aut viscerum dolore laborare, aut sedem internam quodam modo malè affectam esse. Quibus lienes magni, iis gingivae vitiantur, &os graveolet: Quibus autem lienes magni sunt, neque Sanguinis eruptiones contingunt, neque os graveolet, in tibiis ii mala ulcera habent, &nigras cicatrices. Humerorum dolores qui ad manus tendunt, torporesque &dolores exhibent, bilis atrae vomitione sanantur. Coacae Praenotiones. Κόακαι πρόγνώσεις. Titulus Primus. De Febribus.