Latin
52
Hippocrates, Hippocrates contractus 52
Unproofread scanNot analysed yet
40. Qui ex rigoribus, parvis sudoribus refrigescunt, malum. 42. Qui exiguo sudore madent cum febre, in metu sunt mortis. 43. Quibus cum biliosa dejectione, premitur morsu pectus (1. e. orificium ventriculi) amarescitque os, malum. Si quis in laboriosâ febre, singultiat, vel catoche detineatur, morbo laborat pessimo. Si quis ea faciat, quorum sit insolens, ut si appellat animum ad insueta, aut contra, gravissimum habet malum, ac tum delirium adest. &Prorrh. 48. Quae cum pravis signis mitescunt, quae cum bonis non remittunt, molesta sunt difficilia. Quemadmodum non minùs sua debet habere Duret. bona suspecta, qui repentè factus est coloratior &speciosior; quam mala vereri, qui contrà consuetudinem multum emacruit, &colorem decoremque amisit: Ita nemo est omnium qui de seipso possit videri securus, si antè vigil, nunc soporetur, si antè sitibundus, nunc παραλόγως, superstite causa sitifera, sitis sit expers. Pluris esse debet unum pravum signum morbi alicujus, aut partis obsessae proprium, quam decem bona communia. 51. In homine moderato, ferox &audax responsio, &vox acuta, malum: Hypochondria iis intro sursum trahuntur.